monumenta.ch > Augustinus > sectio > bumMs.H125.91 > bnf17416.273 > sectio 9 > csg899.30 > bnf9533.386 > bsbClm14056.21 > sectio 6 > sectio > bkeCod.16.194v > bnf8907.373 > sectio > 1 > csg95.212 > csg75.840 > bsbClm14439.80 > sectio 60 > csg899.29 > bsbClm14439.3 > bkeCod.16.115v > habCod.Guelf.81Weiss..57 > bkeCod.16.184r > sectio 2 > csg75.840 > A > bnf15046.181 > sectio 12 > sectio 49 > sectio 13 > hlw17.223 > salCod.Sal.X,16.313 > bnf8040.70 > bnf6387.63 > bnf17416.343 > sectio 88 > bkeCod.16.20v > sectio 45 > bkeCod.16.87v > salCod.Sal.X,16.334 > bnf15046.212 > sectio 3 > A > sectio 53 > bnf11947.59 r > csg75.746 > bnf8672.8 > sectio 7 > uwbM.p.th.f.69.122 > Matthaeus, 18 > bsbClm14439.99 > uwbM.p.th.q.1a.208 > bnf15046.225 > sectio 11

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 62, 11
Ergo in sancto appareamus Deo, ut appareat nobis; appareamus illi in sancto desiderio, ut appareat nobis in potentia et gloria Flii Dei. Multis enim non apparuit; sint in sancto, ut appareat et illis. Nam multi putant illum tantummodo hominem fuisse, quia praedicatur natus ex homine, crucifixus et mortuus, ambulasse in terra, manducasse et bibisse, et caetera egisse, quae sunt humana: et putant illum talem fuisse, quales sunt caeteri homines. Audistis autem modo cum Evangelium legeretur, quomodo commendavit maiestatem suam: Ego et Pater unum sumus . Ecce quanta maiestas, et quanta aequalitas Patris descendit ad carnem propter infirmitatem nostram! Ecce quantum dilecti sumus, antequam Deum diligeremus! Si antequam Deum diligeremus, tantum ab illo dilecti sumus, ut aequalem sibi Filium suum hominem faceret propter nos; quid nobis servat iam diligentibus se? Ergo multi nescio quid minimum putant apparuisse in terra Filium Dei; quia non sunt in sancto, non eis apparet potentia ipsius, et gloria ipsius: id est, quia nondum sanctificatum habent cor, unde intelligant eminentiam virtutis illius, et gratias agant Deo quia propter ipsos tantus quo venit, ad quam nativitatem, ad quam passionem; non possunt videre gloriam ipsius et potentiam ipsius.